1. de laudibus Veronae
Vrbibus Italiae praestat Verona superbis:
Aedibus, ingeniis, flumine, monte, lacu.
2. ad Paulum Marsium epigramma
Quid facias Latium cum pace reviseris ingens,
Belligeros inter si canis illa duces?
Quid visa tellure paras si talia ponto?
Si facis in bello haec, ocia quid facient?
3.
Candide, candidulum quoque nunc tibi candida servat
Canicies carmen: candide docte, vale.
4.
Quaerit de Venetis Sixtus: si comparet Vrbi
Ante parum fuerat, nunc sua Roma nihil.
5. in Rodulphum Agricolam
Invida clauserunt hoc marmore fata Rodulphum
Agricolam, frixi spemque decusque soli.
Scilicet hoc uno meruit Germania quicquid
Laudis habet Latium, Graecia quicquid habet.
6. ad Ludovicum Sfortiam
Cum modo constratos armato milite campos
Cerneret, expavit pax, Ludovice, tua.
Et mihi: "Surge", inquit, "circunsonat undique ferrum:
Me meus eiecta conditor arma parat.
5
Te rogo, per Veneti sanctissima iura Senatus,
Occurre ingenti, si potes, exicio".
Tunc ego: "Pone metum, Dea, te Ludovicus adorat,
Numine plus gaudet quam Iovis ille tuo.
Nec tu bella time: simulacra et ludicra sunt haec:
10
Misceri hoc tantum convenit arma loco.
I nunc, et coelo terras cole, diva, relicto;
Sin minus, hic pro te sufficit: alta pete,
Sfortiadasque tuos terra defende marique,
Et belli et pacis artibus egregios".
7.
Turris clara vocor, parmensibus edita campis,
Qua mons perpetuus dividit Italiam;
Perfluit armicrepae torrens cognominis urbi
Magno saxorum syrmate terribilis.
5
Quod sum tuta loco, quod sum speciosa videri,
Acceptum Rubris ferre memento meis.
8.
Vilis gleba fui, modo sum ditissima tellus.
Cur? Quia Sfortiadum me pia dextra colit.
Mutata est facies, mutavi nomina: vilis
Dicebar, dicor nunc ego Sfortiaca.
5
Ludovicos agros colit hos, neque paenitet: esse
Auctorem pacis convenit agricolam.
9.
Aut foelix nemo est, aut is est, Pontice, tantum
Qui studiis inhiat tempus in omne bonis:
Foelix a tenero claras cuicumque per artes
Contigit ingenium percoluisse suum.
5
Nec doctrina sat est, nisi sint probitasque fidesque
Vitaque non ullis contaminata malis.
Musa malos odit, musae improbitate fugantur,
Musas et vitium non capit una domus.
Si mihi in alterutrum ius esse vel optio posset,
10
Quamlibet indoctus quam malus esse velim.
Simplicitas per se prodest: sine moribus artes
Exitium multis perniciesque fuit.
Iudice me primum est bene vivere, scire secundum:
Asseritur coelo, si quis utrumque potest.